venerdì 1 marzo 2019

Lettera del Santo Padre all'Inviato Speciale alle celebrazioni dell'VIII centenario dell'incontro tra San Francesco d'Assisi e il Sultano Al-Malik Al-Kamel [Egitto, 1-3 marzo 2019]

Beatus ille vir pacificus, sanctus Franciscus Assisiensis, qui etiam sodales suos docuit omnibus occurrere cum salutatione: “Dominus det tibi pacem” (S. Franciscus, Testamentum, 23), corde suo bene intellexit universa creata ab uno provenisse Creatore, qui unus est Bonus, omnesque homines in Ipso unum communem habere Patrem. Ideo de omnipotentis et misericordis Dei, “qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire” (1 Tim 2,3-4), ineffabili amore notitiam cunctis hominibus et ubique laeto ardentique animo afferri cupiebat.
... http://w2.vatican.va/content/francesco/la/letters/2019/documents/papa-francesco_20190226_lettera-card-sandri.html

Nessun commento:

Posta un commento